Nobiles ac prudentes viri
|
Iulianus Tomasii Ghuccii
|
Nero Nigii Neronis Dietisalvi
|
Bartolus Iacobi Schiatte de Ridolfis et
|
Taddeus Bartolomei Lorini
|
operarii Opere Sancte Marie del Fiore de Florentia existentes collegialiter congregati et cohadunati in loco eorum audientie pro factis dicte Opere utiliter peragendis, absentibus tamen Donato Michaelis de Vellutis et Leonardo Antonii de Stroziis eorum collegis, dato, misso, facto et celebrato inter eos solemnpi et secreto scruptineo ad fabas nigras et albas et obtento partito deliberaverunt atque fecerunt infrascriptis magistris salarium tempore quo laboraverunt et laborabunt(1) in prefata Opera(2) hac presenti extate(3) pro quolibet die, videlicet:
|
Cenni Dominici soldos undecim denarios sex
|
s. XI d. VI
|
Iuliano Nannis soldos quindecim
|
s. XV
|
Iuliano Bartoli soldos tredecim
|
s. XIII
|
Antonio Niccolai soldos tredecim
|
s. XIII
|
Et infrascriptis magistris fecerunt salarium pro tempore yemali quo laboraverunt in dicta Opera(4) pro quolibet die, videlicet:
|
Thomme Andree soldos duodecim denarios sex f.p.
|
s. XII
|
Benedicto Marchionnis soldos tredecim f.p.
|
s. XIII
|
Et quod ad dictam rationem camerarius Opere pro tempore quo servierunt et servient possit solvere sine suo preiudicio et dampno.
|