|
|
|
DOCUMENT: |
o0202001.117a | view image |
|
I. Transcription of text and essential data |
|
DATE:
|
1429 novembre 15 |
SUMMARY:
|
New term of payment to heirs, with obligation to the administrator to demand payment if they default, under penalty of fine.
|
SOURCE:
|
AOSMF |
II 2 1 |
c. 117 |
a |
resolutions |
|
TITLE:
|
Pro heredibus Bartoli Schiatte de Ridolfis et contra provisorem Opere
|
TEXT:
|
Item prefati operarii intellecto quod per eorum offitium statuti fuerunt plures termini heredibus Bartoli Schiatte de Ridolfis debitoribus Opere in una parte in florenis viginti otto quos dictus Bartolus recepit iam sunt anni duodecim et ultra, videlicet tempore quo fuit camerarius dicte Opere et suis manibus remansit dicta quantitas de pecunia prefate Opere et in alia parte sunt debitores pro legatis testamenti dicti Bartoli in libris tribus et soldis sex ad solvendum dictas quantitates,(1) et reperto quod de dictis quantitatibus(2) numquam aliquid solverant, et intellecto quod pro parte dictorum heredum etiam petitur alius terminus ad solvendum dictas quantitates prefate Opere, deliberaverunt atque statuerunt prefatis heredibus terminum ad solvendum dicte Opere dictas quantitates pecunie per totum mensem ianuarii proxime futuri, si et in quantum provisor prefate Opere receperit promissionem a Bartolo Iacobi de Ridolfis et sociis suis per totam crastinam diem proxime futuram de solvendo dictas quantitates pecunie infra dictum tempus et terminum et non aliter vel alio modo, et in casu quo prefatus provisor receperit prefatam promissionem, teneatur et debeat elapso dicto termino dicti mensis ianuarii proxime futuri prefatus provisor infra octo dies tunc proxime secuturos finito dicto mense ianuarii gravari fecisse realiter et personaliter prefatum Bartolum et socios in modum quod prefate quantitates prefate Opere fuerint solute, sub pena librarum viginti quinque f.p. eidem provisori de facto aufferendo et dicte Opere applicando, et ex nunc in dicto casu eumdem provisorem in debitorem et pro debitore dicte Opere de dicta quantitate librarum viginti quinque declaraverunt et mandaverunt mihi notario infrascripto(3) ipsum in libris et registris dicte Opere pro dicta quantitate(4) describi debitor prefate Opere.
|
|
NOTES: |
1 Segue depennato "de quibus".
2 Segue depennato "nul-".
3 "ser Bartolomeus magistri Antonii de Sancto Miniate notario Opere Sancte Marie del Fiore de Florentia".
4 Segue depennato "debit-".
|
Transcription:
|
rb
|
|
II. Analysis of document | |
Indices |
|
NAMES AND ROLES:
|
Bartolo di Schiatta Ridolfi
eredi di Bartolo di Schiatta Ridolfi
Bartolo di Jacopo Ridolfi
- compagni di Bartolo di Jacopo Ridolfi
- provveditore
Bartolo di maestro Antonio da San Miniato, ser
- notaio dell'Opera
|
PLACES:
|
Firenze
|
Guided research |
|
FINANCES:
|
testaments |
|
|
PERSONNEL:
|
other ments. - intern. |
|
|
Analysis:
|
ls
|