space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0202001.143vaview image  
  Referenced in: Becattini, Selva
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1431 giugno 15
stairSUMMARY: stairExtraordinary rulings pertaining to supplies of mortar and broad bricks in times of particular economic hardship.
SOURCE:
AOSMF stairII 2 1 stairc. 143v a resolutions
stairTITLE: stairProvisio facta circa quadronos et calcem
stairTEXT:
    Nobiles viri(1)
    Bernardus domini Blaxii de Guaschonibus
    Filippus Niccolai de Giugnis
    Bartolomeus Bencivennis dello Scharfa
    Bertus Francisci de Filicaria
    Andreas Michaelis de Vellutis et
    Michael Benedicti ser Michaelis
operarii Opere Sancte Marie del Fiore de Florentia, existente preposito dicti offitii prefato Bernardo de Guaschonibus, existentes omnes congregati collegialiter in Opera in loco eorum audientie pro factis dicte Opere utiliter peragendis servatis servandis, audito et intellecto quod Opera prefata indiget pecunia et qualiter eius introytus sunt diminuti et extenuati et exitus suus est augmentatus et qualiter ob predicta ipsa est oppressa a multis debitis que adscendunt ad quantitatem librarum sex milium et non habet unde solvere, volentes predictis obsistere et utilitati dicte Opere providere deliberaverunt quod nullus fornaciarius quadronum terre(2) et calcine possit mictere in Opera aliquod(3) genus dicti laborerii sine eorum partito et deliberatione; et quod eorum scribanus qui est super giornatis deputatus(4) aliquam aliam(5) quantitatem dicti laborerii acceptare non(6) teneatur nisi fuerit deliberatum per eorum offitium ut supra(7) sub pena(8) remotionis eius offitii ad quem deputatus est, cum hoc excepto quod Ugholinus Andree de Bagnachavallo fornaciarius Opere possit ad sui libitum conducere seu conduci facere ad Operam usque in quantitatem sex milium quadronum terre,(9) cum hoc excepto(10) quod eidem per eorum offitium non possit aliqua quantitas pecunie stantiari hinc ad otto menses proxime futuros vel in(de) ad annum tunc proxime futurum; et quod postea quando pro laborerio dicte cupole Opera prefata indigeret quadronibus seu calce, Filippus ser Brunelleschi et caputmagister prefate Opere teneantur et debeant solum et dumtaxat conduci facere in Opera illud laborerium quadronum et calcis quibus Opera pro cupola indigeret a debitoribus Opere et ponere ad eorum computum donec et quousque Opere de eius debitu fuerit satisfactum;(11) et si debitores Opere non haberent laborerium ad fulciendum Operam ad sufficientiam, tunc expensis dictorum debitorum teneantur accipere ab aliis conductoribus prefate Opere.
NOTES: 1 Sopra questa riga vi sono altre due depennate: "Nobiles viri operarii Opere Sancte Marie del Fiore civitatis Florentie scribunt et mandant v-".
2 Segue depennato "cocte n-".
3 Segue depennato "d-".
4 Segue cancellatura.
5 Aggiunto nell'interlinea.
6 Aggiunto nell'interlinea.
7 "ut supra" aggiunto nell'interlinea.
8 Segue depennato "cap-".
9 Segue depennato "et calcis".
10 Aggiunto nell'interlinea.
11 Da "et ponere ..." aggiunto nel margine sinistro con richiamo nel testo.
Transcription: mh
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES: stairBernardo di messer Biagio stairGuasconi  - stairoperaio
stairFilippo di Niccolò stairGiugni  - stairoperaio
stairBartolomeo di Bencivenni stairDello Scarfa  - stairoperaio
stairBerto di Francesco da stairFilicaia  - stairoperaio
stairAndrea di Michele stairVelluti  - stairoperaio
stairMichele di Benedetto di ser Michele  - stairoperaio
stairBernardo stairGuasconi  - stairpreposto
 - stairfornaciaio
 - stairscrivano delle giornate
stairUgolino d'Andrea da stairBagnacavallo  - stairfornaciaio
stairFilippo di ser Brunellesco
 - staircapomaestro
 - stairdebitori
 - stairconduttori
Guided research
stairNORMS:
stairsupplies
autorizzazione a fornire materiale limitata ad un fornaciaio
forniture di calcina e quadroni consentite solo per la cupola
stairPERSONNEL:
stairother ments. - intern.
scrivano delle giornate - non accetta forniture senza autorizzazione
GRUPPO - stabilisce forniture per cupola
stairDESTINATIONS:
stairDuomo - cupola/tambour
cupola
stairMATERIALS:
stairpurchase - earthen
quadroni
stairother ments. - earthen
quadroni - divieto di condurli senza autorizzazione
calcina - divieto di condurla senza autorizzazione
stairNOTEWORTHY THINGS:
stairother
grave crisi finanziaria dell'Opera
Analysis: ps
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore