|
|
|
DOCUMENT: |
o0202001.175vc | view image |
|
Referenced in:
|
Battista, Canonica
|
|
I. Transcription of text and essential data |
|
DATE:
|
1429 novembre 15 |
SUMMARY:
|
Order to the canons to come back to live in the cloister, under penalty of the revocation of the assignment of the houses.
|
SOURCE:
|
AOSMF |
II 2 1 |
c. 175v |
c |
resolutions dei consoli e degli operai |
|
TITLE:
|
Contra canonicos qui non redierint ad habitandum in claustro
|
TEXT:
|
Prefati domini comsules Artis Lane civitatis Florentie una cum operariis prefate Opere Sancte Marie del Fiore de Florentia, servatis solempnitatibus opportunis, deliberaverunt quod omnes et singuli canonici catthedralis ecclesie florentine quibus data et consignata fuit aliqua domus in claustro capituli florentini teneantur et debeant redisse et fore reversos in prefato claustro in sua domo assignata pro(1) habitatione sua cum eius familia per totum presentem mensem novembris; et in casu quo, elapso dicto termino non fuerint reversi, prout superius scriptum est, intelligantur et sint ipso facto privati suis domibus assignatis, cum hoc excepto quod predicta non habeant locum pro domino Iacobo priore Sancti Michaelis Berteldi et domino Bernardo priore Sancti Petri Maioris nisi tempore quo domus eis assignate fuerint acte ut erit provisum per eorum offitia, et tunc a die actationis seu quo erunt actate infra quindecim dies proxime futuros redisse debeant ad standum et continuam habitationem faciendum in dicto claustro in prefatis domibus, alias eorum prebendis et prefatis domibus intelligantur et sint privati pro eo tempore quo non redierint ad standum et habitandum in prefatis domibus.
|
|
NOTES: |
1 Segue depennato "eius".
|
Transcription:
|
rb
|
|
II. Analysis of document | |
Indices |
|
NAMES AND ROLES:
|
- consoli dell'Arte della Lana
- operai
- canonici
Jacopo, messer
- priore di San Michele Berteldi
Bernardo, messer
- priore di San Piero Maggiore
|
PLACES:
|
Firenze, San Michele Berteldi
Firenze, San Piero Maggiore
|
INSTITUTIONS:
|
(chiesa) di San Piero Maggiore
(chiesa) di San Michele Berteldi
Arte della Lana
|
Guided research |
|
PERSONNEL:
|
other ments. - clergy |
|
|
DESTINATIONS:
|
clergy's residence |
|
|
REAL ESTATE:
|
assignment |
|
repairs/alterations |
|
|
Analysis:
|
ls
|