 |
 |
 |
DOCUMENT: |
o0202001.211i | view image |
 |
I. Transcription of text and essential data |
|
DATE:
|
1433/4 marzo 1 |
SUMMARY:
|
Revocation of demand of payment and restitution of a pawn to a nobleman of the countryside.
|
SOURCE:
|
AOSMF |
II 2 1 |
c. 211 |
i |
resolutions |
|
TITLE:
|
Pro Andrea Francisci Righi de Montelupo uno ex nobilibus comititatus
|
TEXT:
|
Prefati operarii existentes congregati in loco eorum residentie pro factis dicte Opere utiliter peragendis,(1) actendentes ad quoddam gravamentum factum per exactores Opere Sancte Marie del Fiore Andree Francisci Righi(2) de Montelupo pro dicto Communi debitore dicte Opere in certis quantitatibus pecunie et tamquam uni ex hominibus dicti Communis dicte Opere obligatis pro dicto debito, et visa quadam fide cuiusdam reformationis edite per consilia oportuna Populi et Communis Florentie de anno domini MCCCCXV indictione octava et die XXVIIII mensis maii, per quam in effectum continetur quod nobiles comitatus et qui sub nobilium nomine sunt appellati non possint quovis modo cogi ad aliquid solvendum pro dicto Communi(3) unde essent nisi solum et dumtaxat quantitates et summas in quibus essent taxati et non aliam quantitatem et summam; et viso quod vigore dicte reformationis non sunt obligati Opere pro eorum communibus unde sunt; et viso quod dictus Andreas propter hoc non tenetur nec obligatus est dicte Opere pro dicto Communi Montislupi, idcirco prefati operarii servatis servandis deliberaverunt quod dictum gravamentum(4) revocetur et restituatur dicto Andree pignus sibi ablatum predicta de causa pro dicto Communi; et quod deinceps non possit vel debeat dictus Andrea gravari vel molestari ad instantiam dicte Opere pro dicto Communi Montislupi per aliquem exactorem seu aliam personam pro aliqua quantitate pecunie seu re, et quicquid contrafieret sit ipso iure irritum et inane et nullius valoris et effectus, mandantes predicta inviolabiter observari debere.
|
|
NOTES: |
1 Segue depennato "servat-".
2 Segue depennato "de Marcialla pro".
3 Segue depennata lettera di incerta lettura.
4 Segue depennato "non gravetur".
|
Transcription:
|
mh
|
 |
II. Analysis of document | |
Indices |
|
NAMES AND ROLES:
|
Andrea di Francesco Righi da Montelupo
- nobile del contado
- esattori
- nobili del contado
|
PLACES:
|
Montelupo
|
INSTITUTIONS:
|
Comune di Montelupo
consigli del Popolo e del Comune di Firenze
|
Guided research |
|
FINANCES:
|
guaranties |
|
unspecified |
esenzione nobili contado per debiti dei comuni |
|
|
References |
|
DOCUMENTARY:
|
Riformagione del 29 maggio 1415 per immunità da tasse a nobiltà del contado
|
CHRONOLOGICAL:
|
1415 maggio 29 |
Analysis:
|
ps
|