space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0202001.223vdview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1434 novembre 5
stairSUMMARY: stairLoan of certificates of interest payments of public debt.
SOURCE:
AOSMF stairII 2 1 stairc. 223v d resolutions
stairTITLE: stairMutuum florenorum 30 factum per Operam Francisco(1) de Riccialbanis termino quinque mensium
stairTEXT:
    Item simili modo et forma, considerantes dictam Operam fore creditricem Francisci de Nobilibus camerarii(2) offitialium Montis in quampluribus quantitibus pecunie ad suas manus pervente de gratiis prestantiarum et catastorum et quod dicte quantitates fuerunt solute dicto Francischo per apodixas pagarum Montis et non in pecunia numerata et propter hec prefatam Operam non posse de eis facere comoditatem suam, quia non habet in suis manibus pecunias sed solum et dumtaxat dictas apodixas, et quod dicte apodisse venduntur de quibus(3) perduntur soldi quattuor pro libra volendo uti dictis pecuniis, quod resultaret dampnum maximum dicte Opere, volentes igitur predicta aufuggere deliberaverunt(4) ipsas pecunias mutuare et facere terminum potius quam vendere quoniam Opera cotidie et omni tempore indiget pecunia; et ut detur principium tali mutuo mutuaverunt Francischo ...(5) de Riccialbanis florenos auri triginta de dicta quantitate existente in manibus dicti Francisci et eidem assignaverunt terminum hinc ad quinque menses proxime futuros ad solvendum Opere dictam quantitatem; et hec fecerunt si et in quantum Gualterottus de Riccialbanis provisor Opere confiteatur suum salarium quod serviet dicto tempore habuisse et dederit licentiam quolibet mense(6) notario et camerario Opere mictendi et ponendi ad introytum Opere sine alia licentia, et(7) quod fiat preceptum camerario Opere tam presenti quam futuro non det nec tradat dicto Gualterotto durantibus dictis quinque mensibus aliquod salarium dicto Gualterotto sed mictatur ad introytum ut dictum est.
NOTES: 1 Desinenza corretta su "i".
2 Segue depennato "Montis".
3 Segue depennato "perditur s-".
4 Segue depennato "d-".
5 Bianco nel testo.
6 Segue depennato "quod cam-".
7 Segue depennato "preceperunt camerario Opere tam presen-".
stairLINKS:stairLa delibera viene posta in atto nella partita intestata a Francesco Riccialbani nel quaderno di cassa: stairO0801001.067va.
Transcription: mh
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES: stairFrancesco stairNobili  - staircamarlingo degli ufficiali del Monte
stairGualterotto stairRiccialbani  - stairprovveditore
stairFrancesco stairRiccialbani
 - stairnotaio dell'Opera
 - staircamarlingo
stairINSTITUTIONS: stairMonte
Guided research
stairFINANCES:
stairother
polizze di Monte
stairPERSONNEL:
stairother ments. - intern.
stairGualterotto stairRiccialbani, provveditore - salario impegnato per pagamento del prestito a stairFrancesco stairRiccialbani
Analysis: ps
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore