 |
 |
 |
DOCUMENT: |
o0201076.022vd | view image |
 |
I. Transcription of text and essential data |
|
DATE:
|
1419 ottobre 24 |
SUMMARY:
|
Conditions of payment of a debt for pardons of the Commune of Pisa with deadline at each new term of priors.
|
SOURCE:
|
AOSMF |
II 1 76 |
c. 22v |
d |
resolutions |
|
TEXT:
|
Item quod Commune Pisarum quod asseritur per dictos operarios esse debitorem Operis pro gratiis per ipsum Commune receptis a Communi Florentie de debitis per ipsum Commune Pisarum dicto Communi Florentie tam debitis quam debendis in florenis quinque milibus octingentis vel circa, licet oratores dicti Communis Pisarum non consentiant de tanta quantitate, possit ac etiam teneatur et debeat quolibet prioratu dicti Communis Pisarum, videlicet quibuslibet duobus mensibus de mensibus proxime futuris, deponere de pecunia dicti(1) Communis Pisarum penes camerarium dictum Operis presentem et futurum florenos ducentos auri(2) usque ad integram satisfactionem totius eius quod solvere debet(3) dictum Commune Pisarum suprascriptis de causis; et quod dictus camerarius non mictat aliquam ex dictis partitis seu aliquam pecunie quantitatem ex suprascriptis ad introitum, sed scribat super suo quaterno dictum Commune recipere debere a dicto Opere omnem quantitatem pecunie quam propterea receperit; et quod si aliquo tempore contingeret dictum Commune Pisarum recipere aliquam gratiam a Communi Florentie per opportuna consilia dicti Communis de dicta summa et per ipsa consilia Populi et Communis Florentie declararetur ipsum Commune Pisarum restare debitorem dicti Operis suprascriptis de causis in aliqua pecunie quantitate, quod tunc et facta dicta gratia et declaratione dictus camerarius qui tunc temporis fuerit possit teneatur et debeat mictere ad introitum dicti Operis totam dictam quantitatem quam sic receperit et seu inveniet ipsum Commune Pisarum debere recipere a dicto Opere pro dicto deposito etc.; et notarius dicti Operis debeat ponere iuxta partitam ubi apparebit dictum Commune Pisarum debitorem dicti Operis totum et quidquid sic depositaverit etc. Et hec presentibus et consentientibus et predicta sic fieri petentibus Leopardo alterius ser Leopardi de Vecchiano et Pazzino Peri Balbi sindicis dicti(4) Communis Pisarum promictentibus dicto sindicario nomine observare etc.(5)
|
|
NOTES: |
1 Segue depennato "vi-".
2 Segue depennato "et quod d-".
3 Con segno di abbreviazione per "debent" depennato.
4 Desinenza corretta da "dictis" con "-s" depennato.
5 In margine: "Ista deliberatio est extensa in isto a c. 26 et ibi quere".
|
LINKS: | Un riferimento in postilla si trova nello stesso bastardello: O0201076.026a. |
Transcription:
|
gb
|
 |
II. Analysis of document | |
Indices |
|
NAMES AND ROLES:
|
- camarlingo
- oratori del Comune di Pisa
- notaio dell'Opera
Leopardo di ser Leopardo da Vecchiano
- sindaco del Comune di Pisa
Pazzino di Piero Balbi
- sindaco del Comune di Pisa
|
PLACES:
|
Pisa
Firenze
|
INSTITUTIONS:
|
Comune di Pisa
Comune di Firenze
|
Guided research |
|
FINANCES:
|
graces |
|
guaranties |
|
|
PERSONNEL:
|
other ments. - intern. |
|
|
References |
|
DOCUMENTARY:
|
Quaderno del camarlingo
|
Analysis:
|
gb
|