space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0201077.007aview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1419/20 gennaio 10
stairSUMMARY: stairNotification to messengers and debt collectors of means and schedules for demand of payment and distraint to debtors.
SOURCE:
AOSMF stairII 1 77 stairc. 7 a resolutions
stairTEXT:
    Item informati prout asseruerunt quod exactores et nuntii dicto officio servientes in pignorando et gravando(1) debitores dicte Opere valde sunt pronpti, solliciti et attenti, non tamen pro utilitate dicti Operis, sed propria, et asseritur quibuslibet decem diebus elapsis ipsos pignorare et gravare debitores illos maxime qui pauperes sunt et inpotentes(2) potius quam alios, quod quidem non in decus officialium dicte Opere nec etiam dicte Opere utilitatem, et gravandorum maximum cedit detrimentum et ipsorum exactorum lucrum et commodum non parvum; et volentes in predictis et ceteris quibuscumque(3) quod moderatione et honestate procedantur et ipsis quam comodius fieri poterit obviare, servatis servandis ut supra providerunt, deliberaverunt et ordinaverunt quod de cetero omni tempore in perpetuum nullus nuntius, exactor seu berrovarius possit,(4) audeat vel presummat ad petitionem operariorum dicte Opere vel etiam proprio motu vel aliter quomodocumque aliquem vel aliquos debitores(5) dicte Opere presentes vel futuros realiter cogere,(6) gravare vel pignorare nisi de triginta diebus in triginta dies et non primo, ita quod facto uno gravamine reali realiter infra triginta dies talis gravatus gravari nequeat ullo modo realiter, sed ipsis triginta diebus a die gravaminis elapsis gravari possit ut predicitur et sic de mense in mensem procedi possit et non aliter; sed bene ante triginta dies tales gravandi et pignorandi capi personaliter possint post decem dies a die facte pignorationis et non primo. Et quicumque contra predicta fecerit(7) intelligatur a suo officio nuntiatus et exactorie cassus et remotus. Et predicta cuilibet ex dictis exactoribus notificentur.
NOTES: 1 Segue depennato "nunibus" e poi "faciendis et inferendis debitoribus et contra deb-".
2 Segue depennato "q-".
3 Segue depennato "moder-".
4 Segue depennato "nec".
5 Segue depennato "deb-".
6 Segue depennato "vel".
7 Con segno di abbreviazione per "fecerint" depennato.
Transcription: gb
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES:  - stairesattori
 - stairmessi
 - stairdebitori
 - stairoperai
 - stairberrovieri
 - stairufficiali
 - stairdebitori poveri
Guided research
stairNORMS:
stairadministration
norme per gravamento e pignoramento
stairFINANCES:
stairguaranties
- modalità pignoramento
stairunspecified
stairPERSONNEL:
stairother ments. - intern.
GRUPPO - possono gravare una volta al mese
GRUPPO - possono pignorare ogni 10 giorni
stairNOTEWORTHY THINGS:
stairother
decoro per l'Opera nei processi di esazione
Analysis: ls
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore