 |
 |
 |
 |
DOCUMENT: |
o0201077.034va | view image |
 |
I. Transcription of text and essential data |
|
DATE:
|
1420 aprile 16 |
SUMMARY:
|
Authorization to buy a house.
|
SOURCE:
|
AOSMF |
II 1 77 |
c. 34v |
a |
resolutions |
|
TEXT:
|
Item intellecto qualiter quedam domus que ad presens est ...(1) et posita in curia de Vice Dominis et in populo Sancti Miccaelis Vice Dominorum est infra terminos designi et terreni emendi pro Opera supradicta et necesse est ipsam domum pro ipsa Opera emi et haberi et in pratica sunt operarii presentes cum dicto ...(2) domino ipsius domus ipsam emendi; et quod hoc per operarios solvi fieri nequit obstantibus ordinamentis,(3) volentes in predictis de remedio providere, confixi de legalitate, diligentia atque prudentia ipsorum presentium operariorum servatis servandis secundum ordinamenta predicta providerunt atque deliberaverunt quod presentes operarii dicte Opere et duo partes eorum, aliis etiam absentibus et in requisitis vel presentibus et contradicentibus, possint eisque(4) per totum presentem mensem aprilis ipsam domum pro ipsa Opera et eius hedifitio et seu Communi Florentie emere, recipere et habere, debitas, promissiones, fideiussiones et obligationes recipere et stipulari pro eo pretio quo eis videbitur convenire, solvendo per camerarium ipsius Opere de pecunia ad ipsam Operam deputata ipsam emptionem et pretii solutionem atque deliberationem ipsis operariis et duabus partibus ut supra totaliter commictentes, non obstantibus quibuscumque ordinamentis in contrarium quomodolibet disponentibus, quibus per predicta intelligatur totaliter derogatum.
|
|
NOTES: |
1 Spazio bianco fino alla fine del rigo.
2 Spazio bianco per circa 10 lettere.
3 Segue depennato "sed".
4 Segue depennato "liceat".
|
Transcription:
|
gb
|
 |
II. Analysis of document | |
Indices |
|
NAMES AND ROLES:
|
- camarlingo
- operai
|
PLACES:
|
Firenze, popolo di San Michele Visdomini
Firenze, corte dei Visdomini
|
INSTITUTIONS:
|
Comune di Firenze
|
Analysis:
|
ls
|
|