Existentibus ad collegium nobilibus et prudentibus viris dominis consulibus Artis et universitatis Lane civitatis Florentie in sala magna palatii eorum residentie et una cum eis nobilibus viris operariis Opere Sancte Marie del Fiore civitatis Florentie ac etiam infrascriptis civibus et mercatoribus dicte Artis consiliariis arrotis in dicto loco pro causis inferius describendis spetialiter congregatis de mandato et deliberatione ipsorum dominorum consulum fuit per ipsos dominos consules ipsis consiliariis et arrotis propositum fuit qualiter per provisionem in opportunis consiliis populi et Communis Florentie firmatam de mense agusti anno MCCCLXXVII disponi videtur quod omnis communitas, universitas, locus et singularis persona que reciperet gratiam, immunitatem, taxationem seu compositionem a Commune Florentie de gravedinibus impositis vel imponendis solvere teneretur dicte Opere denarios 6 pro qualibet libra totius quantitatis vere sortis, et tam de impositis tempore gratie quam imponendis post gratiam; et quod quidam a solutione predicta se volunt excusare allegantes non teneri ad solutionem dictorum 6 denariorum nisi tantum pro quantitate solvenda recepta gratia; quidam vero allegant solvi debere dictos 6 denarios solummodo pro quantitate debita tempore facte gratie vel compositionis et non deponendis post gratiam seu taxationem; alii allegant quod recipientes gratiam de quantitate que postea veniunt ad dapnum gonfalonis dictos sex denarios pro libra solvere non tenentur; quidam vero plura alia allegant que preter et contra effectum dicte legis videntur redundare; et super predictis plura consilia per quamplures doctores cives florentinos et forenses reddita fuere sub effectibus veriis et diversis, tam super pacto firmato per officium operariorum tum etiam per illos qui ad solutionem dictorum sex denariorum obligatos fore dicitur; et quod super predictis ipsis consiliariis(1) arrotis placetur audita provisione predicta et consiliis redditis predictis quid fieri ac sequi debeat consulere et aringare.
|
Et post propositam predictam de mandato dictorum dominorum consulum coram ipsis(2) consulibus, operariis et consiliariis vulgariter de verbo ad verbum per me Dinum notarium infrascriptum lecta fuerunt ad eorum intelligentiam dicta consilia et provisio prout iacent, quibus auditis et intellectis et mandato recepto de consulendo.
|
Dominus Raynaldus domini Masii de Albizis super dicta proposita dixit et consuluit quod manuteneatur honor dicte universitatis et conservetur utilitas fabrice Sancte Reparate predicte et videantur consilia alias super materia predicta et casibus in proposita insertis reddita et illa sequi debeant et quod nemini iniustitia ministretur et conclusive quod exequatur effectus verborum dictarum legum de materia loquentium et disponentium.
|
Nofrius Iohannis de Bischeris super proposita predicta consuluit in effectu prout et sicut fuit consultum per dictum Raynaldum supradictum.
|
Bartholomeus Niccolai Taldi Valoris idem consuluit in effectu quid fuit per suprascriptos consultores consultum, cum hoc tamen declaratione quod sex denarii pro libra dicte Opere solvantur per gratiam, compositionem seu taxationem vel inmunitatem recipientes de tota quantitate debita(3) tempore gratie recepte et de debenda durante distributione tunc vigente; et quod provideatur ita et taliter quod de cetero operarii Opere supradicte non possint providere nec providendo minuere quantitatem Opere debitam vel debendam contra(4) vel preter effectum dicte legis, nec etiam camerarius vel notarius dicte Opere pro minori summa ad introytum mictere quod supra dicatur.
|
Lapus Iohannis Niccolini super dicta proposita idem consuluit prout omnes supradicti consultores, et quod lex fiat penalis contra operarios, camerarios et notarios Opere sub alio effectu et pro minori summa mictentes ad introytum quam per dictas leges sit provisum.
|
Tomas Bartoli ser Tini consuluit prout dictus Lapus.
|
Niccolaus Iohannis ser Segne consuluit prout Tomas, Lapus et alii suprascripti.
|
Iohannes ser Nigii idem consuluit quod alii suprascripti.
|
//
|
Bartolus Pieri Strada consuluit quod consules et operarii una cum additis per eos videant verba legis et consilia reddita super materia et super ea habeant consilia cum peritis legis divine et civilis, et sic exequantur prout consultum erit.
|
Lucas Manetti de Filicaria consuluit quod exequatur effectus dictarum legum de materia disponentium absque interpetratione aliqua et prout et sicut consuluit Iohannes ser Nigii et alii suprascripti.
|
Laurentius Marci Benvenuti unus ex consulibus novis dicte Artis pro se et ceteris eius sociis consulibus novis in omnibus et per omnia consuluit prout consultum fuit per dominum Raynaldum suprascriptum, cum additione tamen facta super dicta proposita per Bartholomeum Niccolai Taldi Valoris de qua supra in eius consilio fit mentio.
|
Sander Iohannes(5) de Biliottis
|
Bernardus Vannis de Vecchiettis
|
Tomas Bartholomei Barbadoro
|
Iohannes Mattei de Corsinis
|
Alamannus domini Iacobi de Salviatis
|
Niccolaus Ugonis de Alexandris et etiam postea una cum eis, non obstante consilio supra reddito per eum,
|
Bartolus Pieri Strada
|
omnes concordes et unanimi voluntate consuluerunt eo modo et forma et sub eodem effectu prout et sicut et qualiter consultum fuit supra per dictum dominum Raynaldum, cum additione Bartholomei Valoris consultoris suprascripti.
|
Item propositum fuit ut supra utrum ab illis qui gratiam, compositionem, taxationem seu inmunitatem receperunt exigantur denarii sex pro libra ut supra et(6) super ipsam petitionem consilio ut supra.
|
Dominus Raynaldus de Albizis suprascriptus dixit et consuluit pro se et suo nomine et pro omnibus et singulis suprascriptis arrotis consultoribus quod denarii sex pro libra petantur, exigantur et recipiantur ab omnibus et singulis predictis qui gratiam, taxationem seu compositionem receperunt hactenus et recipient in futurum, et pro tota quantitate debita tempore quo dicta gratia, compositio seu taxa recepta fuit et recipietur, et tam pro omnibus impositis tempore dicte gratie, compositionis vel taxe quam super imponendis postea durante distribututione tunc vigente.
|
Et quod si quis aliquid solvere restaret secundum effectum predictum dicti consilii cogatur ad solvendum residuum usque ad integram quantitatem denariorum sex pro libra quantitatis vere sortis debite et debende et imposite et imponende.
|