space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0201077.036vaview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1420 aprile 24
stairSUMMARY: stairLetter to the Commune of Cornia for cancellation of debt for new gabelles.
SOURCE:
AOSMF stairII 1 77 stairc. 36v a resolutions
stairTEXT:
    Item intellecta narratione facta eis per ambaxiatorem Communis Cornie de Potestaria Civitelle(1) continente qualiter tempore impositionis novarum gabellarum fuit imposita ipsi Communi Cornie sub nomine et Potestarie Civitelle(2) pro quolibet anno quantitas florenorum sex auri librarum II soldorum II pro tribus annis initiatis die primo novembris anno MCCCC tertio decimo; et qualiter ipsum(3) Commune et eius homines die XXVII mensis februarii anno MCCCCXIII fuit(4) pro quinque annis initiatis die XVIIII mensis aprilis anno MCCCCXII per tunc auctoritatem habentes exeptum libere et immune ab omnibus factionibus, datiis, gabellis et omnibus quibuscumque Communis Florentie, licet pro primo anno pro dicta gabella solverit, quod quidem errore processit, et quod pro aliis duobus annis cotidie ad solutionem molestatur; et finaliter ipsorum conclusione intellecta super cancellationem dicti debiti servatis servandis ut supra deliberaverunt quod Commune Cornie predicti sive Potestaria Civitelle sub cuius nomine gravatur de dicto debito gabelle predicte pro dictis annis duobus, videlicet secundo et tertio, possint et debeant cancellari per me notarium infrascriptum(5) absque aliqua solutione propterea facienda licite et inpune et in tale forma actari quod de cetero minime gravari possint; et quod scribatur lictera pro parte eorum officii continens quod mirantur et dolent quod pro causa predicta dicto Communi fecerit gravamentum cum en(im) non commiserint; et quod eis rescribat cuius vigore gravaverit, alias providebunt prout viderint convenire.
NOTES: 1 Segue non depennato "con".
2 "sub ... Civitelle" aggiunto in margine con richiamo nel testo.
3 Segue depennato "et".
4 Segue depennato "exe-".
5 "Dinum Cole".
Transcription: gb
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES:  - stairambasciatore del Comune di Cornia
stairDino di Cola  - stairnotaio dell'Opera
stairPLACES: stairCivitella
stairCornia
stairFirenze
stairINSTITUTIONS: stairPodesteria di Civitella
stairComune di Cornia
stairComune di Firenze
Guided research
stairFINANCES:
stairgabelles - new
References
stairCHRONOLOGICAL: 1413 novembre 1
  1413/4 febbraio 27
  1412 aprile 19
Analysis: ls
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore