space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0201079.052vbview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1421 dicembre 23
stairSUMMARY: stairTerm of payment for balance of gabelles in part cancelled on grounds of penury to the Commune of Cortona and letter to the Priors of the city of Cortona for collection of the debt.
SOURCE:
AOSMF stairII 1 79 stairc. 52v-53 b resolutions
stairTITLE: stairCortone
stairTEXT:
    Item(1) intellecto, viso atque cognito qualiter Commune civitatis Cortone restat debitor Opere prelibate in florenis centum auri pro gabella bonorum inmobilium et seu etiam pro gabella macinati in florenis auri centum, ut costat in registro tertio dicte gabelle bonorum comitatus carta 133, licet ibidem appareat deliberatio facta continens quod ipsum Commune a dicta quantitate liber intelligatur et absolutum, quod quidem preter formam ordinamentorum undecumque processerit et processisse videtur; et cognito etiam qualiter gabella macinati seu delle bocche imposita fuit comitatinis pro tribus annis tunc initiandis de mense maii anni MCCCCXII et ut sequebatur finiendis, pro qua gabella ipsum Commune Cortonii descriptum fuit debitor dicti Communis Florentie pro quolibet anno in libris(2) IIIM CCCXII soldis VIIII, reducta postea ad libras IIIM CCXXXVI soldos III;(3) et qualiter ipsa gabella macinati fuit postea de anno MCCCC(4) et mense iulii dicti anni per opportuna consilia Populi et Communis Florentie pro anno secundo et tertio remota, cassa et anullata(5) solum et dumtaxat illis(6) comitatinis qui subeunt et supportant extimum ordinarium comitatus Florentie incameratum in camera Communis Florentie et non aliis comitatinis ullo modo; et(7) qualiter ipsum Commune Cortonii prout pro eius parte fuit dictis operariis pluries enarratum non comprehenditur in gratia absolutionis dicte gabelle macinati, quia extimum ordinarium dicti comitatus non subportat(8) prout superius enarratur; et qualiter prout fuit assertum ipsum Commune confixum tam in gratia dicte reformationis(9) et altera reformatione comprehendi quam etiam in quadam deliberatione facta per quosdam officiales, de qua constat manu ser Laurentii Pauli tunc notarii dictorum officialium in favorem dicti Communis continente et contra formam et effectum(10) ordinamentorum dictarum gabellarum totaliter disponente, ipsam quantitatem Communi Florentie non solverunt; et qualiter postea(11) quantitates restantes solvi fuerunt dicte Opere per auctoritatem habentes concesse et attribute, et per consequens exactio dicti debiti ipsorum officio pertinet et expectat; et qualiter ipsi(12) Communi coram ipsis operariis(13) et etiam eorum in officio precessoribus pluries citato ad solvendum(14) allegante non teneri(15) rationibus(16) et causis superius nominatas,(17) quibus omnibus auditis, intellectis et examinatis et omnibus bene discussis atque cognitis; et finaliter intellecta(18) paupertate hominum et personarum dicte civitatis et comitatus Cortonii(19) et qualiter ipsum Commune Cortonii seu eius homines et etiam dicti sui comitatus ad presens in maiori sunt paupertate constituti quam tempore quo dicte quantitates solvi debebant, et quod huiusmodi gravedo quare inoppinate dicto Communi supervenit rationibus et causis superius allegatis; et habita super(20) predictis et infrascriptis deliberatione solepni et super hiis retenta pratica cum Niccolao Angeli magistri Vannis cive cortoniensi et sindico et procuratore comunitatis predicte, volentes quod dicte //Opere de quantitate predicta integre satisfiat, sed cum quam habiliori modo fieri potest, premisso et facto inter eos solepni et secreto scruptinio et obtento partito ad fabas nigras et albas secundum ordinamenta Opere prelibate, providerunt, ordinaverunt atque deliberaverunt quod dictum Commune Cortonii cum eius comitatu possit, teneatur et debeat dictam quantitatem debitam pro resto primi anni dictarum gabellarum et quantitatem debitam pro integra solutione vere sortis dicte gabelle macinati secundi e tertii anni que est librarum sex milium quadrigentorum settuaginta duorum soldorum sex f.p.(21) dare et solvere dicte Opere in terminis et temporibus infrascriptis, videlicet florenos auri settuaginta hinc ad per totum mensem ianuarii proxime futuri, et a dicto mense ianuarii ad per totum mensem ianuarii tunc proxime futuri anni MCCCCXX secundi alios florenos settuaginta auri, et sic successive quolibet anno de mense ianuarii florenos auri settuaginta usque ad integram solutionem totius dicte quantitatis restantis pro primo anno et integre solutionis(22) quantitatis dictorum secundi et tertii annorum; et sic observando ulterius non gravetur.
    Eo tamen expresse apposito et intellecto quod in quocumque termino defecerit aliquam ex dictis solutionibus, gravari possit pro integra quantitate restante, et intelligatur terminus ut supra dicitur ad solvendum adsignatus totaliter revocatus.
    Eo etiam addito quod pro dictis primis florenis LXX solvendis per totum mensem ianuarii proxime futuri ipsum Commune teneatur et debeat ydonee satisdare et aliter terminus predictus minime intelligatur assignatus; et ad sic solvendum(23) in terminis et pagis et modis predictis ipsi Communi Cortone terminum statuerunt.
    Presente Niccolao Angeli magistri Vannis cive cortoniense predicto ac etiam sindico et procuratore dicti Communis Cortonii ad quedam faciendum et maxime ad infrascripta, ut constare vidi(24) manu ser Tomasii Iohannis Stefani civis florentini, cancellarii dicti Communis Cortonii rogati sub die XIII mensis decembris presentis; et dicto sindicario et procuratorio nomine dicti Communis predicte deliberationi et terminis et omnibus et singulis sumptibus sponte consentiente et de speciali gratia fieri petente(25) et affirmante et presentibus Filippozo Giovenchi de Bastariis, Piero Iohannis Giuntini magistro populi Sancti Petri Maioris de Florentia et Corso Bartholomey populi Sancti Frediani nuntio dicte Opere civibus florentinis testibus ad predicta vocatis et habitis.
    Et deliberaverunt etiam dicti operarii(26) quod pro eorum parte scribatur lictera Prioribus civitatis Cortonii predicte continens quod in dicto Communi et civitate inponant et exigi faciant quantitatem supradictam sub modo et forma quibus(27) et prout fuit a principio inpositionis deliberatum et impositum. Supradicta quantitas librarum sex milium quingentarum reducta ad libras sex milia quadrigentas propria manu actavi et scripsi quia per errorem in maiori quantitate scripseram dictum Commune debitorem.
NOTES: 1 In margine: "Pub(licatum) et r(egistratum)".
2 Segue depennato "M."
3 Da "postea" a "III" aggiunto in margine destro.
4 Segue "XII" depennato. Al margine sinistro è scritto "notare".
5 Parola corretta.
6 Segue depennato "et ab illis".
7 Segue depennato "quod ipsum".
8 Desinenza corretta da "-ant".
9 Segue depennato "quam".
10 "et effectum" aggiunto in margine destro.
11 Segue depennato "ip-".
12 Parola corretta da "ipsum".
13 Segue depennato "p-".
14 Segue depennato "et ips-".
15 Segue depennato "allegat-".
16 Parola con desinenza corretta.
17 Così nel testo per nominatis.
18 Segue depennato "pa-".
19 Desinenza corretta.
20 Segue depennato "infrascriptis".
21 Da "que" a "f.p." aggiunto in margine con richiamo nel testo; preceduto in margine da "que est librarum VIM VC LXXII soldorum VI" depennato.
22 Aggiunto in margine con richiamo nel testo.
23 Segue depennato "ipsum".
24 Si tratta di ser Dino di Cola notaio dell'Opera.
25 Segue depennato "consentiente".
26 "etiam dicti operarii" aggiunto nell'interlinea con richiamo.
27 Segue depennato "i-".
stairLINKS:stairLa fideiussione relativa al debito di fiorini 100 per beni e bocche si trova nello stesso bastardello: stairO0201079.089vc.
Transcription: gb
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES:  - stairabitanti del contado debitori
stairLorenzo di Paolo, ser   - stairnotaio dell'Opera
 - stairuomini di Cortona e suo contado
stairNiccolò d'Agnolo di maestro Vanni  - stairsindaco e procuratore di Cortona
stairDino di Cola  - stairnotaio dell'Opera
stairTommaso di Giovanni di Stefano, ser   - staircancelliere del Comune di Cortona
stairFilippozzo di Giovenco stairBastari  - stairtestimone
stairPiero di Giovanni di Giuntino  - stairmaestro testimone
stairCorso di Bartolomeo  - stairmesso testimone
 - stairPriori di Cortona
stairPLACES: stairCortona
stairFirenze, contado
stairINSTITUTIONS: stairComune di Cortona
stairComune di Firenze
stairconsigli del Popolo e del Comune di Firenze
Guided research
stairFINANCES:
stairgabelle - property
beni immobili del contado
beni del contado per primo anno
beni del contado per secondo e terzo anno - cassazione
stairgabelle - milling
bocche del contado
stairPERSONNEL:
stairother ments. - intern.
stairDino di Cola, notaio dell'Opera - corregge errore per quantità debito
stairDino di Cola, notaio dell'Opera - è presente all'atto
GRUPPO - testimone
References
stairDOCUMENTARY: stairRegistro terzo della gabella dei beni del contado, c. 133
stairOrdinamenti del Comune per tassa su bocche del 1412
stairOrdinamenti del Comune su riduzione di tasse
stairCHRONOLOGICAL: 1412 maggio - 1415 maggio
  1400 luglio
  1421 dicembre 13
Analysis: gb
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore