|
|
|
DOCUMENT: |
o0201080.010b | view image |
|
I. Transcription of text and essential data |
|
DATE:
|
1421/2 gennaio 29 |
SUMMARY:
|
Term of payment to the inhabitants of the suburbs of Arezzo for debt for gabelle on persons.
|
SOURCE:
|
AOSMF |
II 1 80 |
c. 10 |
b |
resolutions |
|
TITLE:
|
Cortinarum Aretii pro lictera pro bocchis
|
TEXT:
|
Item intellecto qualiter de anno MCCCC duodecimo per tunc auctoritatam habentes a magnifico Populo et Communi Florentie fuit imposita comitatinis gabella que dicta fuit delle bocche sive del macinato pro tribus annis anno MCCCCXIII tunc proxime futuro initiatis et ut sequitur finitis, et qualiter communia et loca de cortinis Aretii(1) et seu eorum homines quibus imposita fuit pro dicta gabella et pro anno secundo et tertio solvere restant(2) libras IIIIMVCLXXXI soldos sex f.p., de quibus terminum habuerunt ad solvendum sub modis, formis et temporibus de quibus et prout et sicut in deliberatione tunc facta per officium operariorum et scripta per me Dinum notarium infrascriptum(3) plenius et latius continentur; et intellectis ambaxiatoribus dictarum cortinarum postulantibus infrascripta provideri, providerunt, deliberaverunt et ordinaverunt quod ipsa communia et loca et seu eorum homines et persone possint, teneantur et debeant suprascriptam quantitatem petere, exigere et recipere solum et dumtaxat ab illis et hominibus et personis quibus ipsa quantitas et gabella imposita fuit et in eorum bonis et ab eorum heredibus, si qui defuncti forent, et eo modo et forma quibus et prout et sicut imposita et exacta fuit in anno primo dicte impositionis et non ultra vel aliter ullo modo seu ab aliis.
|
|
NOTES: |
1 Segue depennato "pro".
2 Nel testo "restat" con segno di abbreviazione per "restaret".
3 "Dinum Cole notarium dicte Opere".
|
Transcription:
|
gb
|
|
II. Analysis of document | |
Indices |
|
NAMES AND ROLES:
|
- comitatini
Dino di Cola
- notaio dell'Opera
- ambasciatori delle cortine d'Arezzo
- abitanti delle cortine d'Arezzo
|
PLACES:
|
Firenze
Arezzo, cortine
|
INSTITUTIONS:
|
Popolo e Comune di Firenze
|
Guided research |
|
FINANCES:
|
gabelle - milling |
|
|
References |
|
CHRONOLOGICAL:
|
1412 |
|
1413 |
Analysis:
|
ls
|