space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0201077.013aview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1419/20 gennaio 29
stairSUMMARY: stairProhibition to demand payment for debt for property gabelle and forced loans, with correction of account entry.
SOURCE:
AOSMF stairII 1 77 stairc. 13-13v a resolutions
stairTEXT:
    Item intellecta narratione facta coram eis per Adovardum Cipriani de Tornaquincis continente qualiter de mense iunii anno MCCCCVIIII in camera Mercantie(1) Florentie Nerius Cipriani de Tornaquinciis eius frater promixit Iohanni Bicci de Medicis mercatori florentino pro se et sociis recipienti de iudicio sisti et iudicatus solvendo et propterea obligavit se et omnia bona sua pro(2) omne quantitate et summa et fideiussores prestitit prout latius in ipsa curia(3) continetur; et postea de anno MCCCCXIII ipse Nerius(4) per Commune Florentie prestantiatus fuit in certa quantitate in presenti distributione ventine; et postea de anno MCCCCXV dictus Nerius in ipsa curia per officiales eiusdem fuit condepnatus ad solvendum(5) Iohanni(6) Bicci de Medicis et sociis(7) pro predictis florenos MCCLXVIIII auri sive ducatos; et qualiter postea vigore(8) sententie et pronumptiationis tenute de mense aprilis anno MCCCCXVII pro quantitate predicta, data et adiudicata fuerunt in solutione dicto Iohanni et sociis infrascripta bona, videlicet tertia pars pro indiviso unius poderis cum domo et habituro pro domino, logia, puteo, curia, stallis et volta, giardino, pratello et duabus domibus pro laboratoribus, capanna, area et cortile et cum terris laboratis et vineatis et aliis arboribus fructiferis et non fructiferis positis in populo Sancti Stefani in Pane in confinibus Caregi, cui a primo via, a secundo Ugolini de Oricellariis, a III chiassus, a IIII flumen Terzolle.
    //Item una domus cum curia et puteo, camera terrena et volta palchis et superpalchis et apotheca posita Florentie in populo Sancti Brancatii in via de Ferrovecchi iuxta logiam de Tornaquinciis, cui a primo via, a secundo et tertio Chirici Pieri de Tornaquincis, a IIII heredes Filippi Niccolini, infra predictos confines vel alios veriores de quibus omnibus constat(9) in actis dicte curie Mercantie.
    Et quod postea dictus Iohannes die tertio iunii presentis anni MCCCCXVIIII pro se et vice et nomine sociorum(10) vendidit Adovardo(11) Cipriani(12) predicto domum supradictam, ut constat manu ser Lodovici Bertini notarii florentini.(13) Et qualiter(14) ipse Adovardus predictis bonis per nuntios et exactores dicte Opere ad petitionem ipsorum operariorum pro prestantiis positis ad excomputandum in bonis in anno 1413 et seu pro gabella bonorum continuo molestatur; et quod hoc(15) sibi iniustum videtur(16) consideratis superius allegatis et finaliter de remedio concludentes, et visis allegatis predictis ac consilio reddito per dominum Alexandrum Salvi super casu predicto(17) et quod ipsa bona fuerunt primo ipsi Iohanni expresse obligata quam dicta distributio ventine ordinata;(18) et qualiter etiam ulterius predicta regulatores introytus et expensarum Communis Florentie die XII mensis maii proxime preteriti, visis et auditis predictis iuribus et allegationibus, deliberaverunt dictum Iohannem Biccii pro prestantiis et oneribus olim(19) Nerii impositis et inponendis super dicta distributione ventine gravari non posse,(20) nec etiam laboratores seu tentores eorum; et omnibus visis que videnda fuerit, servatis servandis secundum ordinamenta deliberaverunt quod dictus(21) Iohannes dictis nominibus(22) vel alius qui ab eo ius haberet vel pro eo poni ipsorum occasione dictorum sumptorum bonorum vel alicuius eorum et seu etiam ipse Adovardus pro parte quam tenet de dictis bonis vel alius pro eo(23) pro prestantiis et oneribus super dicta ventina tamen impositis(24) a dicto Nerio(25) pro bonis predictis non possit(26) ullo umquam tempori molestari, cogi vel gravari personaliter vel in bonis; et omne gravamentum eidem illatum propterea posse et debere eisdem reddi et restitui licite et inpune; et sic penes partitam prestantiarum(27) dicti Neri per me notarium infrascriptum(28) posse et debere ymarginari licite et inpune ita et taliter quod clare videri possit quod nulla gravedo eisdem pro dictis bonis inferri possit; hoc tamen excepta quod predicta in presenti deliberatione contenta se ad gabellam positam super ipsis bonis se nullatenus extendat, sed ad quantum ad ipsam gabellam onus impositum dictis bonis in suo robore maneat et persistat etc.
NOTES: 1 Segue depennato "civitatis".
2 Segue piccola depennatura.
3 Segue depennato "con- dicitur".
4 Segue depennato "extr-".
5 Segue depennato "dicto".
6 Segue depennato "de".
7 Segue depennato "vigor-".
8 Segue depennato "dicte".
9 Con segno di abbreviazione per "constant" depennato; segue depennato "dix-".
10 Segue depennato "dicta bona".
11 Aggiunto in margine con richiamo nel testo.
12 Desinenza corretta da "-o".
13 "ut ... florentini" scritto in margine.
14 Segue depennato "postea".
15 Aggiunto nell'interlinea.
16 Segue depennato "atte-".
17 Segue depennato "reddito".
18 "et ... ordinata" aggiunto in margine con richiamo nel testo.
19 Segue depennato "enp-".
20 Segue depennato "prout".
21 Segue depennato "Adovardus".
22 "Iohannes ... nominibus" aggiunto nell'interlinea con richiamo nel testo.
23 "vel alicuius ... pro eo" aggiunto in margine con richiamo nel testo.
24 Segue depennato "et seu pro gabella bonorum".
25 Segue depennato "debita dicte Opere".
26 Segue depennato "nec".
27 Aggiunto in margine con richiamo nel testo.
28 "Dinum Cole".
Transcription: gb
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES: stairAdovardo di Cipriano stairTornaquinci
stairNeri di Cipriano stairTornaquinci  - staircondannato
stairGiovanni di Bicci stairMedici  - stairmercante
 - staircompagni di Giovanni di Bicci Medici mercante
 - stairfideiussori
 - stairufficiali della Mercanzia
stairUgolino stairRucellai  - stairconfinante
stairChirico di Piero stairTornaquinci  - stairconfinante
staireredi di Filippo stairNiccolini  - stairconfinanti
stairLodovico di Bertino, ser   - stairnotaio fiorentino
 - stairmessi
 - stairesattori
 - stairoperai
stairAlessandro di Salvi, messer 
 - stairregolatori di entrate e spese del Comune
 - stairlavoratori di Giovanni Medici
stairDino di Cola  - stairnotaio dell'Opera
stairPLACES: stairFirenze, camera della Mercanzia
stairCareggi
stairPane, Santo Stefano
stairfiume Terzolle
stairFirenze, popolo di San Pancrazio
stairFirenze, via dei Ferrovecchi
stairFirenze, loggia dei Tornaquinci
stairINSTITUTIONS: stairMercanzia
staircorte della Mercanzia
stairComune di Firenze
stairregolatori delle entrate e uscite del Comune
Guided research
stairFINANCES:
stairgabelle - property
gabella dell'anno 1413
stairforced loans
- distribuzione ventina
References
stairDOCUMENTARY: stairMercanzia, sentenza dell'aprile 1417
stairCHRONOLOGICAL: 1409 giugno
  1413
  1415
  1417 aprile
  1419 giugno 3
Analysis: ls
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore