space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0201077.012vhview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1419/20 gennaio 29
stairSUMMARY: stairProhibition to demand payment of debt for forced loans.
SOURCE:
AOSMF stairII 1 77 stairc. 12v-13 h resolutions
stairTEXT:
    Item intellecta narratione facta per ser Antonium Francisci de Gangalandis civem florentinum continente qualiter domina Simona Agustini Mannuccii populi Sancti Felicis in Piaza de Florentia et Iacobus eius filius et dicti olim Agustini die quinto mensis maii anno MCCCC primo(1) ex parte una et Iohannes olim Iacobi Orlandini campsor populi Sancte Reparate de Florentia fecerunt generale compromissum in certos arbitros cum balia et pro certo tempore de quibus et prout et sicut in //instrumento rogato et publicato per ser Simonem Berti Dini notarium florentinum in quo quidem una pars alteri et econverso obligavit omnia sua bona et maxime domum de qua infra mentio fiet; et quod postea vigore dicti laudi latum fuit laudum per Tommasum Francisci brigliarium unum ex dictis arbitris die XI mensis iulii anno MCCCC undecimo manu eiusdem ser Simonis per quod ipsa domina Simona et Iacobus fuerunt condempnati ad solvendum dicto Iohanni florenos auri IIII centum XLIIII; et qualiter postea die(2) mensis decembris anno MCCCC(3) lata fuit sententia in favorem dicti Iohannis contra dictam dominam Simonam et Iacobum et adiudicata in solutione pro dicta quantitate quedam domus posita in castro Signe olim ipsorum domine Simone et Iacobi(4) dicto Iohanni per tunc iudicem collegi domini Potestatis civitatis Florentie pro certa quantitate in sententia contenta; et quod postea(5) ser Antonius vigore dicte emptionis per eum facte a dicto Iohanne ipsam domum et certa alia eius bona(6) tenet et possidet; et quod postea domina Simona in presenti distributione ventine una cum Iacobo eius filio predicto, quia descripti fuerunt prestantiati in(7) soldis 18 denariis XI, continuo gravatus ipse ser Antonius pro prestantiis eorumdem et quod ipse non gravari non potest pro predictis, quia tempore dicte impositionis prestantiarum dicta bona dicti(8) Iohannis erant et postea dicti ser Antonii et omnibus suprascriptis, que omnia etiam clara fuerunt regulatoribus introytus et expensarum dicti Communis quorum vigore die primo settembris presenti anni MCCCCXVIIII, ipsi regulatores deliberaverunt ipsum ser Antonium de cetero gravari non posse; et finaliter concludentes eadem fieri per ipsos operarios deliberatus pro prestantiis adiri dicte Opere dicta domina Simona et Papius teneri; et volentes iuste postulantibus assentire servatis servandis secundum ordinamenta declaraverunt(9) et deliberaverunt ipsum ser Antonium occasione predicta personaliter vel realiter gravari non posse de cetero et sic ymarginari posse et debere in libris opportunis dicte Opere per me notarium infrascriptum(10) licite et impune, ita et taliter quod a nemine gravari possit.
NOTES: 1 Segue depennato "rationibus et causis".
2 Segue depennato "XX secunda".
3 Così nel testo, avrebbe dovuto essere dopo il 1411.
4 Segue depennato "olim".
5 Segue depennato "ipse".
6 Segue depennato "emit".
7 Segue depennato "florenis".
8 Segue depennato "ser Anto-".
9 Segue depennato "ipsum".
10 "Dinum Cole".
Transcription: gb
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES: stairAntonio di Francesco da stairGangalandi, ser 
stairSimona vedova d'Agostino di Mannuccio, monna 
stairJacopo d'Agostino di Mannuccio
stairGiovanni di Jacopo d'Orlandino  - staircatturato
stairSimone di Berto di Dino, ser   - stairnotaio fiorentino
stairTommaso di Francesco  - stairarbitro brigliaio
 - stairPodestà di Firenze
 - stairregolatori di entrate e spese del Comune
stairDino di Cola  - stairnotaio dell'Opera
 - stairarbitri
 - stairgiudice del collegio del Podestà di Firenze
stairGiovanni di stairGennaio  - stairmaniscalco debitore
stairCristofano di Niccolò  - staircimatore fideiussore
stairPLACES: stairFirenze, popolo di San Felice in Piazza
stairSigna, castello
stairFirenze
stairFirenze, popolo di Santa Reparata
stairINSTITUTIONS: staircollegio del Podestà di Firenze
stairregolatori delle entrate e uscite del Comune
stairComune di Firenze
Guided research
stairFINANCES:
stairforced loans
- esenzione per bene non posseduto
- distribuzione ventina
stairOBJECTS:
stairbooks
libri dell'Opera
References
stairCHRONOLOGICAL: 1401 maggio 5
  1411 luglio 11
  1419 settembre 1
Analysis: ls
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore