Item(1) intellecto qualiter tempore quo imposite fuerunt nove gabelle inter alia imposita fuit gabella que dicta fuit delle bocche sive del macinato pro tempore trium annorum de mense novembris MCCCCXIII initiatorum et pro dicta gabella pro bocchis solvere debentibus imposita fuit communibus de Potestaria Clusii, de quibus infra particulariter mentio fiet, quantitas in totum inter omnia librarum CCXXVIIII soldi unius pro anno quolibet ipsorum trium annorum; et quod quantitas pro anno primo debita reperitur integre persoluta, et pro annis secundo et tertio ipsa communia debitricia restare in quantitate librarum quadringentarum quinqueginta otto soldorum duorum f.p.; et intellecto qualiter ipsa communia debitricia sunt tante quantitatis quia putaverunt comprehendi in gratia remotionis dicte gabelle pro secundo et tertio annis facta in finem dicti primi anni in qua vere comprehensa fuerunt solum et dumtaxat communia et loca comitatus supportantia extimum ordinarium comitatus incameratum in Camera Communis Florentie et non alia ullo modo et inter que ipsa communia non sunt comprehensa;(2) et intellecto qualiter quantitates solvi restantes pro dictis gabellis fuerunt dicte Opere iam sunt plures anni elapsi per auctoritatem habentes adiudicate; et intellecto de paupertate hominum et personarum communium predictorum et qualiter gratiam indigent de termino longiori; et intellectis Antonio Iohannis de Clusio et Dominico Francisci de Campi ambaxiatoribus dicte Potestarie(3) infrascriptis consentientibus, volentes ipsam quantitatem exigere et etiam impotentie ipsorum communium et hominum compati et prout iustum fore crediderunt providere servatis servandis ut supra etc. deliberaverunt quod dicta Potestaria Clusii et ipsius communia infrascripta vel alius quicumque pro eis possint, teneantur et debeant de ipsa quantitate librarum IIIICLVIII et soldorum II debita dare et solvere dicte Opere et seu camerario ipsius Opere pro ipsa Opera recipienti quolibet anno ex quattuor annis proxime futuris hodie initiandis libras centum f.p. et in quinto anno residuum ipsius quantitatis, faciendo tamen solutionem cuiuslibet anni dictorum quattuor in duabus pagis, videlicet de sex mensibus in sex menses prout pro rata tangit, et ad sic solvendum in dictis terminis et temporibus et modo et forma predictis ipsis communibus et Potestarie terminum statuerunt, et sic solvendo et observando //ad maiorem quantitatem solvendam vel ante minime cogi vel gravari possint nec etiam alius vel alii pro eis ullo modo cogi vel gravari, eo quoque addito et intellecto quod in quocumque termino defecerint solutionem ipsa communia modo et forma predictis, intelligatur et sit benefitium et gratia dicti termini pro tempore tunc futuro et quantitate restante totaliter revocatum, cassum et anullatum, et quod omni quantitate restante post defectum possint et debeant realiter et personaliter conveniri non obstantibus supradictis.
|
Communia autem dicte(4) Potestarie de quibus supra fit mentio et quantitates per unum quidque debitum sunt he et hec, videlicet:
|
Commune Frassinete libre LXV soldi XIIII
|
Commune Montelonis libre LXIII soldi XVIII
|
Commune Clusii libre LXXV soldi XII
|
Commune Rocche Vezane libre XXXV soldi II
|
Commune Ciampereti libre XV soldi VI
|
Commune Sarne libre XXXVI
|
Commune Tramegiani libre XII soldi XII
|
Commune Fognani libre VIII soldi II
|
Commune Faete libre XVI soldi IIII
|
Commune Peze libre XV soldi VI
|
Commune Ame libre XXIIII(5) soldi VI
|
Commune Montecchi libre XXVI soldi II
|
Commune Campi libre XLIII soldi IIII
|
Commune Cargiani libre XX soldi XIIII
|
pro quibus quidem Communibus et quolibet eorum pro solutione quantitatum predictarum in terminis et modo et forma predictis predicti ambaxiatores et quilibet eorum in solidum et in totum fideiuxerunt etc., promixerunt etc., obligaverunt etc., renumptiaverunt etc.
|