space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0201080.055vaview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1421/2 febbraio 7
  stair1421/2 marzo 10
  stair1421/2 marzo 12
stairSUMMARY: stairContract for broad bricks and guaranty.
SOURCE:
AOSMF stairII 1 80 stairc. 55v-56v a guaranties
stairTEXT:
    In Dey nomine, amen. Anno incarnationis Domini nostri Yesu Christi millesimo quadringentesimo vigesimo primo indictione quintadecima die settimo mensis februarii.
    Paulus olim Soldi Soldini provisor Opere Sancte Marie del Fiore cathedralis ecclesie florentine vigore commissionis in eum facte per operarios Opere prelibate, de qua patet manu mei notarii infrascripti,(1) protestatione tamen per eum primo premissa quod per infrascripta vel aliquod eorum non intendit neque vult se vel sua bona obligare, sed solum et dumtaxat dictam Operam et eius bona presentia et(2) futura, locavit et concessit Antonio Iohannis Nutini et Antonio Francisci Bardini, Giuliano Pacis et Romulo Dominici Roberti omnibus de Gangalandi comitatus Florentie presentibus et conducentibus pro se et eorum heredibus ad faciendum et componendum et seu fieri et componi faciendum in fornace posita in dicto Communi Gangalandi loco dicto a la Lastra ducenta(3) miliaria pro quolibet anno infrascriptorum(4) quadronum terre cocte bene factorum secundum et prout est consuetudo coqui et fieri receptibilia pro cupola maiori dicte ecclesie in forma et sub modonis sibi tradendis et dandis per dictum provisorem cum pactis, modis, pretio et condictionibus infrascriptis,(5) videlicet:
    Primo namque dicti conductores tenentur et debent(6) dictos quadrones de bona terra et bene coctis(7) dare,(8) tradere, conducere et consignare ad ipsam Operam et in ipsa Opera eorum propriis sumptibus et expensis in tempore et termino quattuor annorum proxime futurorum initiandorum die primo mensis maii proxime futuri et ut sequitur finiendorum, dando quolibet anno ipsorum quattuor miliaria quinqueginta ut supra dicitur in Opera prelibata. Et si in aliquo anno ex predictis deficentur ipsi conductores perfici, compleri, emi et(9) conduci possit per officium operariorum predictum pro quantitate deficiente cuiuslibet anni a quocumque seu quibuscumque fornaciariis et pro quocumque pretio etiam maiori quam sit inferius(10) exprensum si pro eodem vel minori haberi non possent, de quo stetur deliberationi dicti officii, sumptibus et expensis ipsorum conductorum; et quod in dicta totali quantitate debita in dictis quattuor annis sit et esse debeat debita quantitas angulorum qui in dicto numero computentur.
    Debet namque dictus locator nominibus et modis quibus supra de pecunia dicte Opere tantum mutuare atque tradere dictis conductoribus super ipsa conducta florenos quinqueginta, videlicet libras ducentas, quam quantitatem predicti conductores dictis nominibus restituere teneantur et debeant dicte Opere per viam excomputi in dictis quadronibus per eos faciendis et conducendis, videlicet soldos viginti pro quolibet miliario ipsorum quadronum; de residuo vero pretii ipsis conductoribus debendi(11) pro ipsis quadronibus eisdem conductoribus solvi et satisfieri possit et debeat ad rationem predicta de cocta in coctam, ipsis quadronibus primo ad ipsam Operam conductis et debite consignatis et non primo vel aliter ullo modo, usque ad integram satisfactionem eorumdem.
//(c. 56)
    Item debeat dictus locator de pecunia ipsius Opere tantum dare et solvere et seu dari et solvi facere per camerarium ipsius Opere ipsis conductoribus vel alii(12) pro eis legitime recipienti pro quolibet miliario ipsorum quadronum, ipsis primo tamen ut supra in(13) ipsa Opera primo eorum sumptibus conductis, positis et consignatis, libras decem novem et soldos decem f.p. vel maiorem quantitatem, si de maiori quantitate fuerit per officium operariorum deliberatum et provisum, integre tamen et absque(14) aliqua diminutione. Et de observatione premissorum ipsi conductores teneantur et debeant ydonee satisdare et etiam de mutuo restituendo si non conducentur.
    Predicta quidem omnia et singula promixerunt dicte partes modis et nominibus quibus supra(15) sibi invicem et vicissim solepni stipulatione hinc inde intervenientibus perpetuo firma et rata habere, tenere, actendere, observare et adimplere et contra non facere vel venire per se vel alium aliqua ratione vel causa de iure vel de facto sub pena et ad penam dupli eius unde pro tempore ageretur et lix vel questio foret; que pena totiens commictatur et peti et exigi possit cum effectu quotiens contra predicta vel aliquid eorum actum vel attentum fuerit. Qua pena soluta vel non commissa, exacta vel gratis remissa vel non, predicta omnia et singula perpetuo firma perdurent pro quibus omnibus et singulis observandis, adimplendis et firmis tenendis et pro dicta pena solvenda si et quotiens commissum fuerit dictus locator dictis nominibus et modis obligavit dictis conductoribus dictam Operam et eius bona omnia presentia et futura, et dicti conductores dicto locatori pro dicta Opera recipienti se et quemlibet eorum et eorum et cuiuslibet eorum heredes et bona omnia et singula presentia et futura, quibus partibus ut supra presentibus etc. precepi per guarentigiam etc.
    Acta fuerunt predicta omnia in civitate Florentie in audientia dicte Opere presentibus Filippo Vannis de Oricellariis de Florentia et Antonio Tomasii Mazetti populi Sancte(16) Marie Maioris de Florentia testibus ad predicta vocatis et rogatis.
    Postea vero die decimo mensis martii dicti anni.
    Landus Antonii Landi de Albizis civis florentinus audita suprascripta locatione et conducta et promissionibus et obligationibus hinc inde factis et omnibus in ea insertis sciens se ad infrascripta non teneri, sed volens teneri et efficaciter obligari, sponte et ex certa scientia et non per errorem iuris vel facti promixit et solepni stipulatione convenit mihi Dino notario infrascripto ut persone publice stipulanti vice et nomine dicte Opere et operariorum se facturus et curaturus ita et taliter omni iure et facta exceptione reiectis quod predicti conductores supra promissa per eos actendent, facient et observabunt in omnibus et per omnia prout supra promixerunt, alias ipse Landus solum et dumtaxat ad restitutionem dictorum florenorum quinqueginta pro mutuo recipiendorum ab ipsa Opera in casu(17) defectus promixit,(18) et propterea se et suos heredes obligavit mihi notario infrascripto ut supra stipulanti se et suos heredes et bona omnia presentia et futura, renumptiavit etc. per guarentigiam etc.
//(c. 56v)
    In super etiam dicto die XII mensis martii predicti.
    Mannus Benucci Manni banderarius civis florentinus audita suprascripta locatione et conducta facta per dictum provisorem dicto Antonio Iohannis et aliis et promissionibus, pactis et obligationibus ab utraque in ea factis et omnibus in ea contentis, sciens se non teneri etc., sponte et ex certa scientia et non per errorem etc. precibus et mandatis dictorum conductorum fideiussit et fideiussor extitit penes me Dinum notarium infrascriptum stipulantem et recipientem pro ipsa Opera et operariis et promixit et solepni stipulatione convenit mihi Dino notario predicto ut supra stipulanti se facturus et curaturus etc., quod ipsi conductores omnia et singula supra a se promissa perpetuo actendent, facient et observabunt, alias de suo proprio actendere, facere et observare promixit,(19) salvo et excepto quam restitutione dicte quantitatis mutui florenorum quinqueginta, et propterea se obligavit etc., renumptiavit etc. cui per guarentigiam precepi etc.
    Acta fuerunt predicta omnia ad apothecam dicti Manni in civitate Florentie et in populo Sancti Romuli.
NOTES: 1 Si tratta del notaio dell'Opera Dino di Cola.
2 Segue piccola depennatura.
3 Parola in margine a correzione di "quinqueginta" depennato.
4 "pro ... infrascriptorum" aggiunto in margine.
5 Segue depennato "videlicet quolibet anno infrascriptorum".
6 Segue depennato "dicti".
7 Così nel testo.
8 Segue depennato "et".
9 Aggiunto nell'interlinea.
10 Parola corretta nell'interlinea con richiamo nel testo da "superius" depennato.
11 Parola corretta.
12 Così nel testo.
13 Segue depennato "p-".
14 Segue depennato "ta-".
15 Segue depennato "promixerunt dicte partes".
16 Segue depennato "Petri".
17 Segue depennato "quod".
18 Segue depennato "et se obligavit".
19 Segue depennato "se".
stairLINKS:stairLa commissione al provveditore si trova nel bastardello di deliberazioni del semestre precedente: stairO0201079.048va.
Transcription: gb
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES: stairPaolo di Soldo stairSoldini  - stairprovveditore
 - stairoperai
stairDino di Cola  - stairnotaio dell'Opera
stairAntonio di Giovanni stairNutini da stairGangalandi
stairAntonio di Francesco stairBardini da stairGangalandi
stairGiuliano di Pace da stairGangalandi
stairRomolo di Domenico di Roberto da stairGangalandi
stairFilippo di Vanni stairRucellai  - stairtestimone
stairAntonio di Tommaso stairMazzetti  - stairtestimone
stairLando d'Antonio di Lando stairAlbizzi
stairManno di Benuccio di Manno  - stairfideiussore banderaio
stairPLACES: stairFirenze, contado
stairGangalandi, Lastra
stairGangalandi, Lastra, fornace
stairFirenze, popolo di Santa Maria Maggiore
stairFirenze, popolo di San Romolo
stairFirenze, popolo di San Romolo, bottega di Manno di Benuccio
stairINSTITUTIONS: stairComune di Gangalandi
Guided research
stairPERSONNEL:
stairother ments. - intern.
stairPaolo di Soldo stairSoldini, provveditore - fa allogagione
stairPaolo di Soldo stairSoldini, provveditore - consegna modani per quadroni
stairDESTINATIONS:
stairDuomo - cupola/tambour
cupola maggiore
stairOBJECTS:
stairmodels/designs
modani per quadroni
stairMATERIALS:
stairpurchase - earthen
quadroni, 4500 - allogagione
angoli
References
stairCHRONOLOGICAL: 1421/2 marzo 10
Analysis: ls
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore