Nobiles ac prudentes viri
|
Ubertinus Iacobi de Risalitis
|
Bernardus Dominici de Giugnis
|
Simon Francisci(1) ser Gini
|
Niccolaus Gentilis de Albizis
|
Niccolaus Pieri Tomasii de Popoleschis et
|
Niccolaus Bartolomei de Corbinellis
|
comsules Artis Lane civitatis Florentie existentes collegialiter congregati et congregati(2) in domo Artis(3) prefate in sala terrena dicte Artis et in solita residentia dictorum comsulum una cum infrascriptis operariis Opere Sancte Marie del Fiore de Florentia,(4) absentibus tamen Thomaxio de Minerbettis et Vannozio de Serraglis eorum collegis, pro factis dicte Opere utiliter peragendis, nomina operariorum sunt ista, videlicet:
|
Bartolomeus Bencivennis dello Scharfa
|
Filippus Niccolai de Giugnis
|
Bernardus domini Blaxii de Guaschonibus et
|
Andreas Michaelis de Vellutis
|
operarii prefate opere existentes in suprascripto loco collegialiter congregati una cum suprascriptis dominis consulibus, absentibus tamen Berto Francisci de Filicaria et Michaele Benedicti ser Michaelis eorum colleghis, servatis solempnitatibus opportunis, actendentes quod prefata Opera pro edifitio cupole maioris vacat provisoribus et quod pro complemento ipsius est necesse refirmare consuetos provisores tamquam bene informatos de dicto edifitio et sine eorum industria impossibile esset dictum edifitium posse finem optatum habere, et considerantes utilitatem(5) maximam quam retroactis temporibus attulerunt Opere prefate et similiter summum honorem eidem(6) impenderunt non videtur iustum ac conveniens in eorum salariis usque ad perfectionem cupole parcere sumptibus dicte Opere, dictis et aliis iustis causis moti servatis servandis conduxerunt et de novo eligerunt infrascriptos homines cum infrascriptis salariis et pro infrascripto tempore(7) in provisores prefate cupole, videlicet:
|
Filippum ser Brunelleschi cum salario florenorum auri centum pro uno anno proxime futuro initiando die primo mensis iulii proxime futuri; et de eo(8) tempore quo servivit et serviet usque ad primam diem mensis(9) iulii proxime futuri camerarius Opere prefate teneatur et debeat solvere eidem ad rationem florenorum auri quinquaginta(10) pro anno singulo et non aliter; et
|
Laurentium Bartoli aurificem intagli pro uno anno proxime futuro initiando die primo mense iulii proxime futuri cum salario florenorum auri trium pro quolibet mense dicte temporis, cum hoc quod quolibet die laborativo et quo in Opera seu in edifitio cupole laborabitur teneatur et debeat venire ad Operam ad providendum et in ea stare ad minus per unam horam et se Filippozio scribano super giornatis presentare seu alteri scribano Opere, et de dicta presentatione dictus scribanus computum tenere debeat.
|