Simili modo et forma prefati operarii intellecto qualiter infrascripti magistri et alii noviter conducti fuere ad laborandum in ipsa Opera, maxime //super tertia tribunetta dicti hedifitii, quibus hactenus non fuit salarium constitutum, volentes circa predicta prout convenit providere servatis servandis ut supra declaraverunt et deliberaverunt salaria dictorum infrascriptorum solvi debere eisdem et sic esse prout et quantum(1) penes nomen cuiuslibet eorum descriptum erit, quas quantitates cuilibet eorum camerarius generalis dicti officii(2) de pecunia sui camerariatus tam presens quam futurus possit, teneatur et debeat licite et inpune dare et solvere:
|
Pierum Iohannis Giuntini soldos viginti settem denarios sex
|
Filippum Iohannis de Mucello soldos viginti settem denarios sex
|
Niccolaum Benozi soldos viginti settem denarios sex
|
Laurentium ...(3) Ciabattino soldos viginti settem denarios sex
|
Zenobium Christofani soldos viginti settem denarios sex
|
Gherardum Niccolai Belacqua soldos viginti settem denarios sex
|
Salvadorem Pieri soldos viginti settem denarios sex
|
Ricchum Iohannis soldos viginti settem denarios sex
|
Giulianum Antonii legnaiuolum soldos viginti
|
Antonium Niccolai cum Niccolao Benozi soldos tredecim
|
Iohannem Dominici nepotem Filippi de Mugello soldos decem
|
Giustum Iohannis segatorem lignaminis soldos decem novem
|
Meum Francisci segatorem lignaminis soldos decem novem.
|